Reimbaldus Leodiensis chronicon

Testo base di riferimento: C. de Clercq, 1966


Quidam scribunt de mirabilibus

Et mirantur de nouis casibus.

Quid tam nouum, quid tam mirabile

Quam quod estas fuit in hyeme?

5

Millesimo centesimo anno

<Iesu> Xristi septimo decimo,

In hyeme tanta serenitas,

Tanta fuit mundi amenitas,

Vt December Aprilis medius

10

Putaretur esse uel Maius.

Non Natalem, sed Pasche terminum

Surrexisse, non nasci Dominum,

Demonstrabat qualitas temporis,

Aer clarus et expers frigoris.

15

Hyemales nusquam auiculas

Tunc uidebat homo per uillulas,

Sed in siluis cantantes merulas

De nimio gelu non querulas.

Pentecostes tercia feria

20

Peregrinos misit Colonia,

Quos reuerti prospere uidimus

Ierusalem, fere sex mensibus.

Non aeris hos intemperies

Detinuit uel seue hyemes,

25

Non boree flatu horrisono

Iactate sunt naues in pelago.

In autumno fuerat nimia

Sationis tempore pluuia;

Sed Legie trina processio

30

Sua fuit rusticis satio.

Annus qui hunc annum precesserat,

Tanto gelu terram astrinxerat

Vt a festo Sanctorum Omnium

Sic duraret usque ad Maium.

35

Infra dies natalis Domini

Dux comedit fraga Louanii,

Quidam fabas eodem termino,

Sed recentes sicut in Iunio.

Duos dies ante uigiliam

40

Que precessit tunc epyphaniam,

Signum fecit in terra Dominus

Quod humanum expauit facinus.

Irae suae quodam diluuio

Ciuitates mersit in Latio;

45

Vbi stabant turres et theatra,

Ibi possunt currere aratra.

Pretereo quod et in Francia,

Apud Sueuos et in Germania,

Pater fecit misericordiae.

50

Dicam huius euentum patriae.

Leodii in monasterio

Magna urbis contigit motio,

Sed pepercit Dominus populo;

Maior metus fuit periculo.

55

Crucifixus moueri uisus est,

Et cum eo quicquid pendulum est,

Baccinia, coronae, lampades,

Quod uiderunt persone celebres.

Idem fuit apud Sintruuium;

60

Suthul locus est monialium,

Vbi Mosa ripis exiluit

Lux de celo homines terruit.

Triste omen esse presagiunt,

Et diuersi diuersa sentiunt;

65

Quidam timent belli seuitiam,

Quidam famem uel pestem aliam.

Plebs et clerus, conuentu publico,

Dona ferunt ligno dominico;

Auro, gemmis, argento tegitur,

70

Dodiuinus crinis recipitur.

Nocte illa qua celos Dominus

Ascenderat, cunctis uidentibus,

Apud sanctum Lambertum cecidit

Fulmen, quod nos fere pessumdedit.

75

Tempus erat quo cantat uesperas

In duobus choris fraternitas,

Et de tota urbe pars ueniunt

Hoc antiquo de more faciunt.

Cantabamus forte uersiculum

80

De laudate pueri Dominum:

Quis ut Deus in altis habitans,

Humilia de celo uisitans.

Vix finitum hoc et intonuit,

Totum onus templi contremuit.

85

De fenestris uitrum dissiliens

Terruit nos tinnitum faciens.

Ambe turres disiectis molibus

Solute sunt fere radicitus;

Trabes quae sunt in laquearibus

90

Comminute quasi securibus.

Ignis ardens et fetor stigius

Nos inuoluit e cunctis partibus.

Non cantare nec stare quiuimus

Dum hoc loquor horrescit animus.

95

Quam aperta Dei correctio,

Quam paterna fit ammonitio!

Qui ad ipsum templi introitum

Nostrum nobis monstrat interitum.

Non percussit murum in angulis

100

Sed ubi sit semper pre oculis,

Quasi dicat: huc intuemini

Transeuntes et compungimini.

Superior chorus imaginem

Fulminatam uidet ut ordinem.

105

Non tenere se clerus uideat

Feriendus, nisi paeniteat.

Pulsantibus uesperis, sabbato,

Quedam caput dum lauat puero,

Manus rubent sanguine fluuido;

110

Et hoc fuit quedam ostensio.

Die quae est septima Iunii,

Secuta est plaga diluuii,

Pro communi peccato omnium

Timuimus urbis excidium.

115

Riuus noster cui nomen Legia,

Pontes fregit et edificia;

Et quod fuit miserabilius

Submersi sunt septem uel amplius.

Prima die in mense Iulio,

120

Ira Dei et eius ultio

Bis minata, quatuor, tercio

Fulminauit in monasterio.

In duobus choris psalterio,

Dum duorum uacat oratio,

125

Dum tercius scribit in camera,

Quartus orat in cripta supera.

Vt euentus sit mirabilior,

Sic distantes percussit quatuor,

Vt tres illis iunctos percuteret,

130

Sed non illis uitam excuteret.

O quam incomprehensibilia

Sunt, Domine, tua iudicia;

Bona erat de his opinio,

De quibus est sumpta hec ultio.

135

Sed nimirum in morientibus

Minatus est mortem uiuentibus;

Et uiuentes corrigunt mortui,

Ne in malo uiuant assidui.

Cesset liuor, cessate laici

140

Ne dicatis: hoc peccant clerici;

Communis est culpa quam luimus;

Ante Deum nemo innocuus.

Mores suos clerici corrigunt,

Mores uestri corrigi exigunt.

145

Ergo et uos conuentum facite,

Vitam uestram et cor inspicite.

Nona die post ictum fulminis,

Tempestas fit tante caliginis

Vt uidere nil potuerimus,

150

Finem nostrum uenisse diximus.

Ibi uero strenuos cerneres

Nec inerti fuga degeneres,

Qui in Domino spem suam ponerent,

Cum alii furtim diffugerent.

155

Hic, aiunt, hic nos inueniat

Cuius manum nemo effugiat.

Hic sub signo stemus dominico

Securius quam in monte publico.

Ad hanc uocem intentis omnibus

160

Celum omne fit pice nigrius;

Ruunt ymbres, rumpuntur fulgura,

Coniurasse putes tonitrua.

Si urbs semper sese sic habeat,

Testor Deum quod numquam pereat;

165

Sed sublato metu periculi,

Deuotio non durat populi.

Statuta est quedam oratio

Quando sumi debet communio,

"De profundis" et preces psallere,

170

Vt cessaret terror de aere.

Ieiunia per tres ebdomadas

Posita sunt ad sextas ferias.

Destructa est usure sanctio,

Et facta est morum correctio;

175

Quicquid praua fit consuetudine,

Ablatum est de nostro ordine:

Fissa uestis et ludus tabule,

Et in choro nugarum fabule.

De quibusdam anceps iudicium

180

Dilatum est usque in crastinum,

Quorum, credo, non erit terminus

Quoadusque ueniet Dominus.

Cogimus te, Deus, ut uenias;

Quia, nisi manum adicias,

185

Nos, qui damus decimas olerum,

Transgredimur precepta ueterum.

In eodem conuentu celebri

Decretum est octauas fieri

Petro, Paulo, Mariae uirgini,

190

Quibus tribus stat ira Domini.

Leta Dei matris assumptio

Et eorum beata passio,

Quorum mundus stat in arbitrio,

Iterari debet cum gaudio.

195

Centum et sex anni transierant

Ex quo ictum fulminis uiderant,

In eiusdem loco ecclesie,

Illi qui tunc manebant Legie.

Qui notantes euentum temporis,

200

Curauerunt hoc suis posteris

Relinquere scriptum in numeris,

Quod moderni commendant litteris.

Oret mater, oret ecclesia

Et ad Deum clamet pro filia,

205

Egrotanti Roma Leodio

Subueniat precum auxilio.

Qui presentes audit litterulas,

Fundat preces ad Deum sedulas,

Vt concedat diu Leodium

210

Et ad suum stare seruitium.

Leodium, urbs decus urbium,

Quamdiu stat, stat honor omnium.

Religio uiget Leodii

Discipline artes fons studii.

215

Preter Romam, quae sola omnibus

Dominium habet in urbibus,

Non fuit urbs, nec ipsa Troia,

Par Legiae, nec Babilonia.

Ierusalem, Constantinopolis,

220

Ditiores in sanctuariis,

Non inuident tamen, si Legia

Numeretur post eas tercia.

Vt taceam de mulieribus,

De honestis, de largis ciuibus,

225

In timore Dei uiuentibus,

De eorum sanctis operibus;

Decem ibi sint monasteria,

Decem summi regis palatia.

Quid de eis dicendum amplius?

230

Nusquam Deo seruitur melius.

Hoc etiam obnixe petimus,

Vt apud uos, fratres quos uidimus

Fulminatos, sint in memoria.

Hec debentur eis commercia;

235

Quando caro carni compatitur

Sua salus, sua res agitur;

Et quicumque orat pro alio,

Sua sibi prodest oratio.

Ignatii nox erat martiris

240

In aduentu, cantatis uesperis,

Quando signum horrendum omnibus,

Apparuit rubor sanguineus.

Hic ad arctum et ad meridiem

Se spargebat per totum aerem;

245

Luce tamen quadam superstite,

Vt fit quando solet diescere.

Nisi illa fuisset claritas,

Tanta celi erat obscuritas,

Vt de luna uel de syderibus

250

Nichil posset uideri penitus.

Vigilia natalis Domini,

Nec uidenda, nec uisa homini,

Tanto uenti horrore stridula,

Remansit uix in tectis tegula.

255

Templa, turres, robuste arbores,

(Et uidentes nondum immemores)

Fundamentum, quod subest domui,

Videbatur debere dirui.

Monstrum quoddam Namuci natum est,

260

Cui par numquam uel raro uisum est;

Videlicet biceps infantulus

(Qui hoc uidit, testis est populus)

Qui tam sexu duplex quam ceteris

Simplex erat compage corporis.

265

Monstrat Deus tali miraculo

Quam deformis sit uita populo.

Post istius anni miserias,

Tanta fuit annone caritas

Vt, communi urbis consilio,

270

Statuta sit quedam uenditio;

Sed frumentum ad quinque positum,

Vndecim est solidis uenditum.

Tempus enim et uita hominum

Non per ipsos stat sed per Dominum.

275

Millesimo centesimo octodecimo

Mortui sunt sed pauci Legiae

Nulla tamen causa penurie

Sed qui longa fame languerant

Et de locis aliis uenerant.

280

Balduinus obit Ierusalem

Qui Asie uicit barbariem

Cui tributum iam dabat Ascalon,

Quem timebant Tyrus et Babilon.

Obit Rome Romanus pontifex

285

Cuius morte fit error multiplex,

Succedente ei Gelasio

Et Hyspali quodam Gregorio.

Hinc facta est motio Galliae

Vnitatem scindens ecclesiae,

290

Episcopis primo fauentibus

Et secundo regis fautoribus.

Dux Henricus obit Leodii,

Obit uxor ducis Louanii,

Vtriusque mors damnum flebile,

295

Cadit enim flos Lotharingiae.

Tempus illud, tempus insolitum,

Et antea mundo incognitum,

Ad laudem sit Dei compositum

A quo omne quod est, est conditum.

300

Natiuitas Mariae Virginis

Probata est potens et celebris

Per sanguinem de pane fluuidum

Quod pro certo scit heristadium.

Deus enim uult festa fieri

305

Nec uult ut tunc uacemus operi,

Sed tanta est in nobis cecitas;

Proni sumus ad res illicitas.

Obit abbas Hillinus nobilis;

Mors illius sors lacrimabilis.

310

Dies illa fuit ecclesiae

Calamitatis et miseriae.

Fontes fecit opere fusili,

Fusos arte uix comparabili.

Duodecim qui fontes sustinent

315

Boues typum gratiae continent.

Materia est de mysterio

Quod tractatur in baptisterio:

Hic baptizat Iohannes Dominum,

Hic gentilem Petrus Cornelium

320

Baptizatur Graton phylosophus,

Ad Iohannem confluit populus;

Hoc quod fontes desuper operit,

Apostolos prophetas exerit.

Qui hoc fecit, fecit hoc etiam

325

Quo perhennem habet memoriam;

Hospitale pulchrum intuitu

Ampliatum fori introitu.

Aquam uertit sub necessaria

Nec infirmis deest ecclesia

330

Ad quam abbas bonae memoriae

Constituit missam cotidie.

Infra domum horum cellaria

Et desuper struxit solaria,

Quorum habet sacerdos reditum

335

Et ad missam lumen est additum.

Si uideas hoc edificium,

Regis dicas esse palacium,

Et reuera nulli hoc dubium

Quin hec domus sit Regis omnium.

340

Alta lata domus et multiplex,

In qua rerum quiescit opifex,

In qua grata lectorum suauitas,

In qua plenum dapum saturitas.

Synodalis lex et iudicia

345

Non fiebant in urbe Legia,

Romam iuit et pro iusticia

Annum fere fuit in curia.

Sed peracto nondum negotio

Correptus est febris incendio

350

Et mortuus in desiderio;

Bona uiuit tamen intentio,

Sed errauit in fine deuius

Communicans preuaricantibus.

Frederico solo superstite

355

Stat etatis uigor preteritae

Fredericus, si Theutonicum

Inspicitur, sonat pacificum.

O in quanta pace reponeret

Ecclesiam, si presul fieret.

360

Pacificus et concors litteris,

Prosapie flos nouus ueteris,

Quem commendat non tam prosapia

Namucensis, quam rerum copia;

Non tam regum, ducum nobilitas

365

Quam littere, quam morum probitas

Quam os dulce, quam affabilitas,

Quam cor pium, mitis facilitas.

Quid sperandum sit de hoc homine

Tam sublimi preditum nomine?

370

Peregrinus ut possit pergere

Et mercator cum auri pondere,

Ierusalem et Babyloniam

Per nominis huius notitiam.

Huic si Deus unquam det baculum

375

Repullulet Guazonis seculum,

Qui prebendas dedit gratuito,

Symonie libet illicito.

Tunc differat uirtus a uitio,

Tunc non fiat nigrum de candido,

380

Tunc non perdat asinum dominus,

Non leonem induat asinus.

Hic honoret artes et studium

Quod hodie damnat Leodium;

Leodium, nouerca filiis

385

Suis parca, large dans aliis.

Nobilibus hec ignobilitas,

Diuitibus hec inest cecitas

Qui nobilem nutriuit puerum

Vento fuit creditor cinerum.

390

Si quis habet spem in discipulo

Quasi ouum fouet de cuculo;

Cum adultus est amat garrulos

Delatores et nugigerulos.

Nulla scolis est reuerentia

395

Et uirtus est maliuolentia;

Vmbra non res, est sapientia,

Minus sapit grux quam ciconia.

A termino quo dedit baculum

Rex Otberto, floruit seculum;

400

Per tres annos aduersitatibus

Finem illi presagientibus

Cardinales et apostolici

Et maxime eius domestici

Quod fecerunt zelo ecclesiae

405

Scit et reddet iudex iustitiae.

Post uiginti octo paulominus

Annos uocat hunc ad se Dominus,

Leodium pastore uiduans

Mortem eius uite continuans.

410

De anniuersario otberti episcopo.

Matris Dei purificatio

Ab illius anniuersario

Celebratur in die crastina:

Hoc meruit seruus de Domina.

415

Huius fuit semper deuotio:

Honorare matrem cum filio,

Domus Dei decorem diligens,

Ecclesiae ruinas erigens.

Emtis enim tot appenditiis

420

Castellorum tot necessariis

Quod in bono consumpsit opere

Studiosus fuit restruere,

Auro texens cruces, altaria,

Tandem dedit decem dorsalia

425

Quibus unus in dextro paries

Decoratur et templi facies.

Manus eius quasi tornatiles

Et ad sacra fuerunt habiles;

Pastorali sciuit de ordine

430

Plus quam dici possit de homine.

Post decessum domni episcopi,

Cum abbates, archidiaconi,

Pars principum, ciues, familia,

Discussissent diu consilia;

435

Considente iam capitolio

Tandem placet ut sit electio.

Sed ad maiorem audientiam

Inuitantur ire Coloniam.

Inter manum et oris spacium

440

Campum dicit esse prouerbium,

Cum aliquod sit seminarium

Quo differtur presens negotium.

Tu qui nosti, qui necessarius

Ecclesiam gubernet melius,

445

Ne respice qualem meruimus,

In te curam gregis dimittimus.

Nondum anni emensus terminum

Gaditanus migrat ad Dominum,

Breui satis usus dominio,

450

Vnde fuit tanta seditio.

Non sic Petrus, Leo, Gregorius

Non sic papa fuit Gelasius

Qui dum pompam deuitant seculi

Simplices sunt eorum oculi.

455

Exulantem Francia recipit

Cluniacum defunctum sepelit.

Vtinam pax sit in ecclesia

Et in regno cesset discordia.

Successorem Hillini strenuum

460

Plebs acclamet et uitae meritum

Seifridum quem Deus presulem

Presulatus bis fecit exulem.

Hic uir, hic est quem tribulatio

Ceu fornacis coxit incendio

465

Quem gens dure ceruicis respuit

Cui Legia sinum aperuit.

Vir uidue, pupillo genitor,

Trux ut leo et agno mitior;

Modum habet quo et indomitis

470

Ora frenet et parcat subditis.

Alexander Phylippi Macedo,

Vir strenue, uir corde prouido,

Quid nisi te renatum dixerim

Et adeptum regna duodecim.

475

Post annorum aut minus spacium

Alexander, te ditat omnium

Et gradatim tuum Dominium

Tandem scandit ad episcopium.

Sic ditatus non astu perfido,

480

Sic promotus non fastu tumido,

Dum te putas ire simpliciter

Circumuentus es multipliciter.

De obedientia coloniensi.

Metropolis presul Coloniae

485

Dat edictum obedientiae

Vt non tibi pateat Legia,

Fit in urbe discors sententia.

Quis non ploret matrem ecclesiam

Illa die uidens miseriam

490

Qua pastorem suum cum studio

Susceptura fuit processio?

Pauci rauci, non dico iubilant

Sed dissona uix uoce sibilant

Non cimbalis bene sonantibus

495

Non musicis proportionibus.

Vbi, presul Otberte, gloria

Qua susceptus es in ecclesia,

Vbi cleri plebis obsequia

Vbi cruces, libri, thus, pallia?

500

Sed memento, uir prudentissime,

Quod hoc malum sit salus animae

Quod res, duros habens introitus,

Mitescere poterit celitus.

Difficiles res et illicitas

505

Patienter uincit humilitas.

Aduersitas hec cedet facile,

Apud Deum nil impossibile.

Plura dolor prohibet scribere,

Nam uideo fulmina cadere,

510

Nam diuinos agnosco monitus.

Si dixero que mala uideam

Irridear nec fidem habeam.

Qui futura prenoscis omnia

Fac ut haec res sit in concordia.